- RUSTICI
- RUSTICIapud veteres Romanos, in rebus sacris perficiendis, placabant sua Numina, nomine familiae et liberorum. Commeabant autem in Lucos festis diebus et ibi perpotabant. Tibullus, l. 1. Eleg. ult. v. 51.Rusticus e luco revehit, male sobrius ipse,Uxorem plaustrô progeniemque domum.Uxor nempe et liberi Rustici festô die in loco perpotaverant et saltando ludendoque fessi pedibus non poterant casam repetere. Ergo rusticus Paterfamilias consulit illis plaustrô impositam familiam revehens, non minus et ipse interim flore Liberi saucius. Ita Lucum collucans Paterfamilias precabatur, ut praescriptum ad Romanum morem est a Catone de R. R. c. 139. Eius reiergote hoc porco piaculo immolando, bonas preces precor, ut sies volens propitius mihi, DOMO FAMILIAEQUE meae LIBERISQUE meis. Vide Barthium Animadv. ad Statium Theb. l. 9. p. 103. et de festo maximâ Rusticis cirâ, celebrari solito, infra voce Thalysia, ex Menandro Rhetore. At Rustici apud Hieronymum ad Pammachium, de optimo genere interpretandi. Sufficit in praesens nominâsse Hilarium, Confessorem, qui Homilias in Iob et in Psalmos tractatus plurimos in Latinum vertit e Graeco; nec assedit literae dormitanti et putridâ rusticorum interpretatione se torsit, sed quasi captivos sensus in suam linguam victoris iure transposuit: Sunt indocti et indiserti; quomodo vocem idem frequenter usurpat, ad Minervium et Alexandrum, ad Paulinum Praefat in Esaiam, in Hieremiam, in Ezechielem etc. Qui, cum in alium sermonem quidquam transferre volunt, verbum de verbo solent in ter pretari. Cicer. de Finib. l. 3. Nec tamen exprimi verbum e verbo necessum erit, ut Interpretes indiserti solent. Quos ipse ad Algasium scribit, verbum de verbo exprimere conantes obscuriores facere sententias et veluti herbis crescentibus frugum strangulare ubertatem. Quare interpretationem illorum putidam vocat, h. e. anxiae stultaeque diligentiae. Ut Cicer. de Oratore, l. 3. Nolo exprimi putidius, nolo obscurari diligentiâ. Atque eo magis hôc nomine pravos appellat interpretes, quod ipsi eorumque fectatores, veluti in invidiam doctrinae Hieronymi, rusticitate suâ gloriabantur, velut tum demum Apostolici, si in sermone maxime rudes et barbari essent. hinc in eodem libello, Venerationi mihi semper fuit non verbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Qui in sermone se dicit imitari Apostolos, prius imitetur virtutes et vitam illorum. In loquendo simplicitatem exsusabit sanctimoniae magnitudo. Coeterum ridiculum, si quis e nobis manens, inter Craesi opes et Sardanapali delitias, de sola rusticitate se iactet. Vide Io. Frid. Gronov. ad Scriptores Eccl. c. 19. supra Agrestes, ut et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.